Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.14.4 | Liv. 3.15.4 (English) | >>Liv. 3.16.2 |
3.15.1
accipiunt ciuitatem placidiorem consules C . Claudius
Appi filius et P . Ualerius Publicola . nihil noui nouus annus
attulerat ; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tenebat .
3.15.2quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant ,
eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando
facerent :
3.15.3coniurationem factam ; Caesonem Romae
esse ; interficiendorum tribunorum , trucidandae plebis consilia
inita ; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuentus
tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque
eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum
fuerat .
et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope sollemne
in singulos annos bellum timebatur , propiusque aliud
nouum malum necopinato exortum .
exsules seruique , ad
duo milia hominum et quingenti , duce Appio Herdonio
Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere .
confestim
in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul
capere arma noluerant : alii inter tumultum praecipites
pauore in forum deuolant : alternae uoces 'ad arma ' et
'hostes in urbe sunt ' audiebantur .
consules et armare
plebem et inermem pati timebant , incerti quod malum
repentinum , externum an intestinum , ab odio plebis an ab
seruili fraude , urbem inuasisset ; sedabant tumultus , sedando
interdum mouebant ; nec enim poterat pauida et consternata
multitudo regi imperio .
dant tamen arma , non uolgo , tantum
ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset . solliciti
reliquum noctis incertique qui homines , quantus numerus
hostium esset , in stationibus disponendis ad opportuna omnis
urbis loca egere .
3.15.4
3.15.5
3.15.6
3.15.7
3.15.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.14.4 | Liv. 3.15.4 (English) | >>Liv. 3.16.2 |