Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.17.4 | Liv. 3.17.11 (English) | >>Liv. 3.18.7 |
3.17.8iuberent tribuni , quoniam in Appium Herdonium uetarent ,
in P . Ualerium consulem sumi arma ; ausurum se in tribunis ,
quod princeps familiae suae ausus in regibus esset .
uim
ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam
hostibus fore . nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium
consul potuit ; nox certamina coepta oppressit ;
3.17.10tribuni cessere nocti , timentes consulum arma . amotis
inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque
se in circulos sermones tempori aptos serere ; admonere
ut uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent .
non inter patres ac plebem certamen esse , sed simul patres
plebemque , arcem urbis , templa deorum , penates publicos
priuatosque hostibus dedi .
dum haec in foro sedandae
discordiae causa aguntur , consules interim , ne Sabini neue
Ueiens hostis moueretur , circa portas murosque discesserant .
3.17.9
3.17.11
3.17.12
ch. 18
3.18.1
3.18.2
3.18.3
3.18.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.17.4 | Liv. 3.17.11 (English) | >>Liv. 3.18.7 |