ch. 18
3.18.1
eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque
occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt.
3.18.2L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim conuocato
senatu atque introductis nuntiis magnopere censet,
3.18.3ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes
ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos
fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam
potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem
occasionem daturos deos.
3.18.4placet ferri auxilium; iuuentus
conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes
procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire
uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem
agmine in forum descendunt.
3.18.5ibi iam P. Ualerius relicto
ad portarum praesidia collega instruebat aciem.
3.18.6auctoritas
uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata
si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege
ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis
quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a
maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.
3.18.7hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in
cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana
legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis
suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.
3.18.8trepidare
tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. iam in uestibulum
perruperant templi cum P. Ualerius inter primores
pugnam ciens interficitur.
3.18.9P. Uolumnius consularis uidit
cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse
in locum uicemque consulis prouolat. prae ardore impetuque
tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit
quam se pugnare sine duce sentiret.
3.18.10multi exsulum caede
sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus.
ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque
liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum
supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium purgatum
atque lustratum.
3.18.11in consulis domum plebes quadrantes
ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.