3.17.11non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres
plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos
priuatosque hostibus dedi.
3.17.12dum haec in foro sedandae
discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neue
Ueiens hostis moueretur, circa portas murosque discesserant.
ch. 18
3.18.1
eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque
occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt.
3.18.2L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim conuocato
senatu atque introductis nuntiis magnopere censet,
3.18.3ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes
ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos
fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam
potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem
occasionem daturos deos.
3.18.4placet ferri auxilium; iuuentus
conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes
procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire
uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem
agmine in forum descendunt.
3.18.5ibi iam P. Ualerius relicto
ad portarum praesidia collega instruebat aciem.
3.18.6auctoritas
uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata
si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege
ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis
quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a
maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.
3.18.7hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in
cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana
legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis
suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.