Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.17.8 | Liv. 3.18.5 (English) | >>Liv. 3.19.2 |
3.18.2L . Mamilius Tusculi tum dictator erat . is confestim conuocato
senatu atque introductis nuntiis magnopere censet ,
3.18.3ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes
ueniant ; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos
fidemque foederum id poscere ; demerendi beneficio tam
potentem , tam propinquam ciuitatem nunquam parem
occasionem daturos deos .
placet ferri auxilium ; iuuentus
conscribitur , arma dantur . Romam prima luce uenientes
procul speciem hostium praebuere ; Aequi aut Uolsci uenire
uisi sunt ; deinde ubi uanus terror abiit , accepti in urbem
agmine in forum descendunt .
ibi iam P . Ualerius relicto
ad portarum praesidia collega instruebat aciem .
auctoritas
uiri mouerat , adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata
si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege
ferretur , memorem se maiorum suorum , memorem cognominis
quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a
maioribus tradita esset , concilium plebis non impediturum .
hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in
cliuum Capitolinum erigunt aciem . adiungitur et Tusculana
legio . certare socii ciuesque utri reciperatae arcis
suum decus facerent ; dux uterque suos adhortatur .
trepidare
tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere ;
trepidantibus inferrunt signa Romani sociique . iam in uestibulum
perruperant templi cum P . Ualerius inter primores
pugnam ciens interficitur .
P . Uolumnius consularis uidit
cadentem . is dato negotio suis ut corpus obtegerent , ipse
in locum uicemque consulis prouolat . prae ardore impetuque
tantae rei sensus non peruenit ad militem ; prius uicit
quam se pugnare sine duce sentiret .
3.18.4
3.18.5
3.18.6
3.18.7
3.18.8
3.18.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.17.8 | Liv. 3.18.5 (English) | >>Liv. 3.19.2 |