3.18.10multi exsulum caede
sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus.
ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque
liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum
supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium purgatum
atque lustratum.
3.18.11in consulis domum plebes quadrantes
ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.
ch. 19
3.19.1
pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri
fidem exsoluerent, instare <C.> Claudio, ut collegae deos
manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul antequam
collegam sibi subrogasset negare passurum agi de
lege.
3.19.2hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis
subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L.
Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui
magistratum statim occiperet.
3.19.3perculsa erat plebes consulem
habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua,
tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine
animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret
priores erant.
3.19.4is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus
pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando
uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni
plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita
domo lingua criminibusque regnarent:
3.19.5cum Caesone filio
suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique
decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces,
seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos,
pessimis artibus, regia licentia uiuere.
3.19.6'Aulus' inquit, 'ille
Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam
Appius Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui uere
rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se
fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando
bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et
exsulibus obiecit.