Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.2 | Liv. 3.19.8 (English) | >>Liv. 3.20.1 |
3.19.6'Aulus ' inquit , 'ille
Uerginius , quia in Capitolio non fuit , minus supplicii quam
Appius Herdonius meruit ? plus hercule aliquanto , qui uere
rem aestimare uelit . Herdonius , si nihil aliud , hostem se
fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis ; hic negando
bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et
exsulibus obiecit .
et uos —C . Claudi pace et P . Ualeri
mortui loquar —prius in cliuum Capitolinum signa intulistis
quam hos hostes de foro tolleretis ? pudet deorum hominumque .
cum hostes in arce , in Capitolio essent , exsulum
et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi
maximi habitaret , Tusculi ante quam Romae sumpta sunt
arma .
in dubio fuit utrum L . Mamilius , Tusculanus dux ,
an P . Ualerius et C . Claudius consules Romanam arcem
liberarent ; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis , cum
in finibus hostem haberent , attingere arma passi sumus ,
nunc , nisi Latini sua sponte arma sumpsissent , capti et deleti
eramus .
hoc est , tribuni , auxilium plebi ferre , inermem eam
hosti trucidandam obicere ? scilicet si quis uobis humillimus
homo de uestra plebe , quam partem uelut abruptam a
cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam
fecistis , si quis ex his domum suam obsessam a familia
armata nuntiaret , ferendum auxilium putaretis :
3.19.10Iuppiter
optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis
nulla humana ope dignus erat ? et hi postulant , ut sacrosancti
habeantur , quibus ipsi di neque sacri neque sancti
sunt ?
3.19.7
3.19.8
3.19.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.2 | Liv. 3.19.8 (English) | >>Liv. 3.20.1 |