Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.2 | Liv. 3.19.9 (English) | >>Liv. 3.20.3 |
3.19.7et uos —C . Claudi pace et P . Ualeri
mortui loquar —prius in cliuum Capitolinum signa intulistis
quam hos hostes de foro tolleretis ? pudet deorum hominumque .
cum hostes in arce , in Capitolio essent , exsulum
et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi
maximi habitaret , Tusculi ante quam Romae sumpta sunt
arma .
in dubio fuit utrum L . Mamilius , Tusculanus dux ,
an P . Ualerius et C . Claudius consules Romanam arcem
liberarent ; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis , cum
in finibus hostem haberent , attingere arma passi sumus ,
nunc , nisi Latini sua sponte arma sumpsissent , capti et deleti
eramus .
hoc est , tribuni , auxilium plebi ferre , inermem eam
hosti trucidandam obicere ? scilicet si quis uobis humillimus
homo de uestra plebe , quam partem uelut abruptam a
cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam
fecistis , si quis ex his domum suam obsessam a familia
armata nuntiaret , ferendum auxilium putaretis :
3.19.10Iuppiter
optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis
nulla humana ope dignus erat ? et hi postulant , ut sacrosancti
habeantur , quibus ipsi di neque sacri neque sancti
sunt ?
3.19.11at enim , diuinis humanisque obruti sceleribus , legem
uos hoc anno perlaturos dictitatis . tum hercule illo die
quo ego consul sum creatus , male gesta res publica est , peius
multo quam cum P . Ualerius consul periit ,—si tuleritis .
iam
primum omnium ' inquit , 'Quirites , in Uolscos et Aequos
mihi atque collegae legiones ducere in animo est . nescio
quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus
deos . quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium
ab exsulibus obsessum scissent , suspicari de praeterito
quam re ipsa experiri est melius .'
3.19.8
3.19.9
3.19.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.2 | Liv. 3.19.9 (English) | >>Liv. 3.20.3 |