Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.2.2 | Liv. 3.2.10 (English) | >>Liv. 3.3.6 |
3.2.7quae ubi Romam sunt
nuntiata , indignitas rei magis quam periculum consulem
alterum ab urbe exciuit . ita duo consulares exercitus ad
hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent .
sed cum forte haud multum diei superesset , unus ab statione
hostium exclamat : 'ostentare hoc est , Romani , non
gerere bellum .
in noctem imminentem aciem instruitis ;
longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est .
crastino die oriente sole redite in aciem ; erit copia pugnandi ;
3.2.10ne timete .' his uocibus inritatus miles in diem
posterum in castra reducitur , longam uenire noctem ratus
quae moram certamini faceret . tum quidem corpora cibo
somnoque curant ; ubi inluxit postero die , prior aliquanto
constitit Romana acies ; tandem et Aequi processere .
proelium
fuit utrimque uehemens , quod et Romanus ira odioque
pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et
desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri
cogebat .
non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi ;
pulsique cum in fines suos se recepissent , nihilo inclinatioribus
ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod
in aciem , qua pugnandi arte Romanus excellat , commissa
res sit ;
3.2.13Aequos populationibus incursionibusque meliores
esse et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere .
3.2.8
3.2.9
3.2.11
3.2.12
ch. 3
3.3.1
3.3.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.2.2 | Liv. 3.2.10 (English) | >>Liv. 3.3.6 |