3.1.7fecit statim, ut fit, fastidium
copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum
coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere
Romae agrum malle quam alibi accipere.
3.1.8Aequi a Q. Fabio
—is eo cum exercitu uenerat—pacem petiere, inritamque
eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
ch. 2
3.2.1
Q. Seruilius insequenti anno—is enim cum Sp. Postumio
consul fuit—in Aequos missus in Latino agro statiua habuit.
quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.
3.2.2extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T.
Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor
pacem Aequis dederat, ea prouincia data.
3.2.3qui haud dubia
spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos
in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem
dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam
illis antea dederat.
3.2.4quorum id perfidia et periurio fiat,
deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque
sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati
hostilia malle.
3.2.5si paeniteat, tutum receptum ad expertam
clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam
hostibus gesturos bellum.
3.2.6haec dicta adeo nihil mouerunt
quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algidum
aduersus Romanos missus.
3.2.7quae ubi Romam sunt
nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem
alterum ab urbe exciuit. ita duo consulares exercitus ad
hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.