Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.1.5 | Liv. 3.2.6 (English) | >>Liv. 3.3.1 |
3.2.3qui haud dubia
spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos , legatos
in concilium gentis missos nuntiare iussit Q . Fabium consulem
dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse , ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam
illis antea dederat .
quorum id perfidia et periurio fiat ,
deos nunc testes esse , mox fore ultores . se tamen , utcumque
sit , etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati
hostilia malle .
si paeniteat , tutum receptum ad expertam
clementiam fore : sin periurio gaudeant , dis magis iratis quam
hostibus gesturos bellum .
haec dicta adeo nihil mouerunt
quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algidum
aduersus Romanos missus .
quae ubi Romam sunt
nuntiata , indignitas rei magis quam periculum consulem
alterum ab urbe exciuit . ita duo consulares exercitus ad
hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent .
sed cum forte haud multum diei superesset , unus ab statione
hostium exclamat : 'ostentare hoc est , Romani , non
gerere bellum .
in noctem imminentem aciem instruitis ;
longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est .
crastino die oriente sole redite in aciem ; erit copia pugnandi ;
3.2.10ne timete .' his uocibus inritatus miles in diem
posterum in castra reducitur , longam uenire noctem ratus
quae moram certamini faceret . tum quidem corpora cibo
somnoque curant ; ubi inluxit postero die , prior aliquanto
constitit Romana acies ; tandem et Aequi processere .
3.2.4
3.2.5
3.2.6
3.2.7
3.2.8
3.2.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.1.5 | Liv. 3.2.6 (English) | >>Liv. 3.3.1 |