ch. 20
3.20.1
mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam
credebant rem publicam. consul alter, comes animosior
quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam
graues facile passus, in peragendis consularis officii partem
ad se uindicabat.
3.20.2tum tribuni, eludentes uelut uana dicta,
persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules
essent quos dilectum habere nemo passurus sit.
3.20.3'nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum,
quo tempore P. Ualerius ad recipiundum Capitolium arma
plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu
consulis nec iniussu abituros.
3.20.4edicimus itaque, omnes qui
in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum
adsitis.' cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione
uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum
sacramento adacti sint.
3.20.5sed nondum haec quae nunc tenet
saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi
quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius
mores ad ea accommodabat.
3.20.6igitur tribuni, ut impediendae
rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis quod
et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat,
locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset,
ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis
ibi abrogaretur:
3.20.7omnes id iussuros quod consules uelint;
neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille
passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium
subiectos fore consulari imperio.
3.20.8terrebant haec; sed ille
maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius
dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciuitatem
aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore
opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum
statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.