3.19.11at enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem
uos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die
quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius
multo quam cum P. Ualerius consul periit,—si tuleritis.
3.19.12iam
primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos
mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio
quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus
deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium
ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito
quam re ipsa experiri est melius.'
ch. 20
3.20.1
mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam
credebant rem publicam. consul alter, comes animosior
quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam
graues facile passus, in peragendis consularis officii partem
ad se uindicabat.
3.20.2tum tribuni, eludentes uelut uana dicta,
persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules
essent quos dilectum habere nemo passurus sit.
3.20.3'nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum,
quo tempore P. Ualerius ad recipiundum Capitolium arma
plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu
consulis nec iniussu abituros.
3.20.4edicimus itaque, omnes qui
in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum
adsitis.' cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione
uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum
sacramento adacti sint.
3.20.5sed nondum haec quae nunc tenet
saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi
quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius
mores ad ea accommodabat.