Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.10 | Liv. 3.20.4 (English) | >>Liv. 3.21.2 |
3.20.1
mouerat plebem oratio consulis ; erecti patres restitutam
credebant rem publicam . consul alter , comes animosior
quam auctor , suscepisse collegam priorem actiones tam
graues facile passus , in peragendis consularis officii partem
ad se uindicabat .
tum tribuni , eludentes uelut uana dicta ,
persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules
essent quos dilectum habere nemo passurus sit .
nobis uero ' inquit Quinctius , nihil dilectu opus est , cum ,
quo tempore P . Ualerius ad recipiundum Capitolium arma
plebi dedit , omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu
consulis nec iniussu abituros .
edicimus itaque , omnes qui
in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum
adsitis .' cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione
uelle : priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum
sacramento adacti sint .
sed nondum haec quae nunc tenet
saeculum neglegentia deum uenerat , nec interpretando sibi
quisque ius iurandum et leges aptas faciebat , sed suos potius
mores ad ea accommodabat .
igitur tribuni , ut impediendae
rei nulla spes erat , de proferendo exitu agere , eo magis quod
et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat ,
locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset ,
ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis
ibi abrogaretur :
3.20.7omnes id iussuros quod consules uelint ;
neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille
passuum , et tribunos , si eo ueniant , in alia turba Quiritium
subiectos fore consulari imperio .
3.20.2
3.20.3'
3.20.4
3.20.5
3.20.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.19.10 | Liv. 3.20.4 (English) | >>Liv. 3.21.2 |