Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.20.1 | Liv. 3.20.8 (English) | >>Liv. 3.21.6 |
3.20.5sed nondum haec quae nunc tenet
saeculum neglegentia deum uenerat , nec interpretando sibi
quisque ius iurandum et leges aptas faciebat , sed suos potius
mores ad ea accommodabat .
igitur tribuni , ut impediendae
rei nulla spes erat , de proferendo exitu agere , eo magis quod
et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat ,
locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset ,
ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis
ibi abrogaretur :
3.20.7omnes id iussuros quod consules uelint ;
neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille
passuum , et tribunos , si eo ueniant , in alia turba Quiritium
subiectos fore consulari imperio .
terrebant haec ; sed ille
maximus terror animos agitabat , quod saepius Quinctius
dictitabat se consulum comitia non habiturum ; non ita ciuitatem
aegram esse ut consuetis remediis sisti possit ; dictatore
opus esse rei publicae , ut , qui se mouerit ad sollicitandum
statum ciuitatis , sentiat sine prouocatione dictaturam esse .
3.20.6
3.20.8
ch. 21
3.21.1
3.21.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.20.1 | Liv. 3.20.8 (English) | >>Liv. 3.21.6 |