3.20.7omnes id iussuros quod consules uelint;
neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille
passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium
subiectos fore consulari imperio.
3.20.8terrebant haec; sed ille
maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius
dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciuitatem
aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore
opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum
statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.
ch. 21
3.21.1
senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata
plebe ueniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum,
nunc patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sententia
consulem quam tribuni se in auctoritate patrum
futuros esse polliciti sunt.
3.21.2tunc referente consule de tribunorum
et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque
tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum
educerent; in reliquum magistratus continuari et
eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam
esse.
3.21.3consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus
consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent
plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto
anno uehementior actio consulis fuit.
3.21.4'mirer' inquit, 'si
uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est?
uos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum
continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis,
ne temeritati multitudinis cedatis,
3.21.5tamquam id sit plus posse
in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. leuius enim
uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam
aliorum.