3.21.6imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam,
et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate
potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter
tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari
patiar.
3.21.7te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum
Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas
me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum,
sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam putem.'
3.21.8communiter inde
edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis
fecisset, se id suffragium non obseruaturos.
ch. 22
3.22.1
consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cornelius
Maluginensis. census actus eo anno: lustrum
propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum
fuit.
3.22.2Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim
res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens
a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam
Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens
metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut
bellum praeuerti sinerent.
3.22.3consules inde partiti prouincias:
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut
Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis
mos erat, ad populandum ueniret.
3.22.4Hernici et Latini iussi
milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu,
tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt
socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde
lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque
hostium consedit.