Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.21 Liv. 3.22 (English) >>Liv. 3.23

ch. 22 3.22.1 consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.

3.22.2Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent.

3.22.3consules inde partiti prouincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum ueniret.

3.22.4Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque hostium consedit.

3.22.5ubi cum Uolsci, quia nondum ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies circa uallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.

3.22.6inde signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia conlocat.

3.22.7ita trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. transgressus inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.

3.22.8inde effuse fugientes eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos caedendo.

3.22.9magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus foret ni fugientes siluae texissent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.21 Liv. 3.22 (English) >>Liv. 3.23

Powered by PhiloLogic