3.21.8communiter inde
edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis
fecisset, se id suffragium non obseruaturos.
ch. 22
3.22.1
consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cornelius
Maluginensis. census actus eo anno: lustrum
propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum
fuit.
3.22.2Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim
res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens
a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam
Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens
metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut
bellum praeuerti sinerent.
3.22.3consules inde partiti prouincias:
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut
Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis
mos erat, ad populandum ueniret.
3.22.4Hernici et Latini iussi
milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu,
tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt
socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde
lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque
hostium consedit.
3.22.5ubi cum Uolsci, quia nondum
ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum
quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die
Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium
populorum tres separatim acies circa uallum hostium
instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.
3.22.6inde
signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent
referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item
suae cuique parti post principia conlocat.