Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.21.6 | Liv. 3.22.5 (English) | >>Liv. 3.23.3 |
3.22.2Q . Fabio L . Cornelio consulibus principio anni statim
res turbulentae . instigabant plebem tribuni : bellum ingens
a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant : iam
Antii Uolscorum legiones esse . et ipsam coloniam ingens
metus erat defecturam ; aegreque impetratum a tribunis ut
bellum praeuerti sinerent .
consules inde partiti prouincias :
Fabio ut legiones Antium duceret datum , Cornelius ut
Romae praesidio esset , ne qua pars hostium , qui Aequis
mos erat , ad populandum ueniret .
Hernici et Latini iussi
milites dare ex foedere , duaeque partes sociorum in exercitu ,
tertia ciuium fuit . postquam ad diem praestitutum uenerunt
socii , consul extra portam Capenam castra locat . inde
lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque
hostium consedit .
ubi cum Uolsci , quia nondum
ab Aequis uenisset exercitus , dimicare non ausi , quemadmodum
quieti uallo se tutarentur , pararent , postero die
Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium
populorum tres separatim acies circa uallum hostium
instruxit ; ipse erat medius cum legionibus Romanis .
inde
signum obseruari iussit , ut pariter et socii rem inciperent
referrentque pedem , si receptui cecinisset . equites item
suae cuique parti post principia conlocat .
ita trifariam
adortus castra circumuenit et cum undique instaret non
sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat . transgressus
inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem
unam castris expellit .
inde effuse fugientes eques , cui
superare uallum haud facile fuerat , cum ad id spectator
pugnae adstitisset , libero campo adeptus parte uictoriae
fruitur territos caedendo .
3.22.3
3.22.4
3.22.5
3.22.6
3.22.7
3.22.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.21.6 | Liv. 3.22.5 (English) | >>Liv. 3.23.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)