3.22.8inde effuse fugientes eques, cui
superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator
pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae
fruitur territos caedendo.
3.22.9magna et in castris et extra
munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia
uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus
foret ni fugientes siluae texissent.
ch. 23
3.23.1
dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore
iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte
capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi
considunt ut distenderent hostium copias.
3.23.2haec celeriter
Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent
Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur;
adeo et recens erat Tusculanorum meritum et
similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur.
3.23.3Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium
conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum
rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum
fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul
Cornelius subuehit.
3.23.4aliquot menses Tusculi bellatum.
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem
Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam
eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem.
3.23.5qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique
omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa
fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus
ad unum omnes occidit.
3.23.6uictor ad Columen—id
loco nomen est—exercitu reducto castra locat. et alter
consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum
esse desierat, et ipse ab Roma profectus.