Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.22.6 Liv. 3.23.4 (English) >>Liv. 3.24.4

3.23.1 dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias.

3.23.2haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur.

3.23.3Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subuehit.

3.23.4aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem.

3.23.5qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.

3.23.6uictor ad Columenid loco nomen estexercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.

3.23.7ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.22.6 Liv. 3.23.4 (English) >>Liv. 3.24.4

Powered by PhiloLogic