Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.22.8 | Liv. 3.23.7 (English) | >>Liv. 3.24.8 |
3.23.4aliquot menses Tusculi bellatum .
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat ; partem
Tusculanis dederat ad arcem reciperandam . ui nunquam
eo subiri potuit : fames postremo inde detraxit hostem .
qua postquam uentum ad extremum est , inermes nudique
omnes sub iugum ab Tusculanis missi . hos ignominiosa
fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus
ad unum omnes occidit .
uictor ad Columen —id
loco nomen est —exercitu reducto castra locat . et alter
consul , postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum
esse desierat , et ipse ab Roma profectus .
ita bifariam
consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc
Uolscos , hinc Aequos populantur . eodem anno descisse
Antiates apud plerosque auctores inuenio ; L . Cornelium
consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse . certum
adfirmare , quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei
mentio est , non ausim .
3.23.5
3.23.6
3.23.7
ch. 24
3.24.1
3.24.2
3.24.3
3.24.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.22.8 | Liv. 3.23.7 (English) | >>Liv. 3.24.8 |