3.23.7ita bifariam
consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc
Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse
Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium
consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum
adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei
mentio est, non ausim.
ch. 24
3.24.1
hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres
territat. clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus;
frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem
susceptam peracturos.
3.24.2obtinuit tamen L. Lucretius praefectus
urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum
differrentur.
3.24.3erat et noua exorta causa motus. A. Cornelius
et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud
dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant.
3.24.4multis
enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo
semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico,
sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe
mensum mortuum;
3.24.5nec iis temporibus in quae testis crimen
coniecisset Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una
meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine
ullo commeatu fuisse. nisi ita esset multi priuatim ferebant
Uolscio iudicem.
3.24.6cum ad iudicium ire non auderet, omnes
eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio
3.24.7nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant.
in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de
reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita
extracta utraque res in consulum aduentum est.