Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.23.5 | Liv. 3.24.5 (English) | >>Liv. 3.25.2 |
3.24.1
hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres
territat . clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus ;
frustrationem eam legis tollendae esse ; se nihilo minus rem
susceptam peracturos .
obtinuit tamen L . Lucretius praefectus
urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum
differrentur .
erat et noua exorta causa motus . A . Cornelius
et Q . Seruilius quaestores M . Uolscio , quod falsus haud
dubie testis in Caesonem exstitisset , diem dixerant .
multis
enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo
semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico ,
sed ne adsurrexisse quidem ex morbo , multorumque tabe
mensum mortuum ;
3.24.5nec iis temporibus in quae testis crimen
coniecisset Caesonem Romae uisum , adfirmantibus qui una
meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine
ullo commeatu fuisse . nisi ita esset multi priuatim ferebant
Uolscio iudicem .
cum ad iudicium ire non auderet , omnes
eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio
3.24.7nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant .
in mora tribuni erant , qui comitia quaestores habere de
reo , nisi prius habita de lege essent , passuros negabant . ita
extracta utraque res in consulum aduentum est .
qui ubi
triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt , quia
silentium de lege erat , perculsos magna pars credebant
tribunos ;
3.24.9at illi —etenim extremum anni iam erat —quartum
adfectantes tribunatum , in comitiorum disceptationem ab
lege certamen auerterant . et cum consules nihilo minus
aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuendae
suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent
uictoria certaminis penes tribunos fuit .
3.24.2
3.24.3
3.24.4
3.24.6
3.24.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.23.5 | Liv. 3.24.5 (English) | >>Liv. 3.25.2 |