3.24.10eodem anno Aequis pax est petentibus data. census,
res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine
urbis decimum conditum ferunt. censa ciuium capita centum
septendecim milia trecenta undeuiginti.
3.24.11consulum
magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris
pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen
quam alias infesta ciuitas fuit.
ch. 25
3.25.1
L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas
anni prioris causas exceperunt. eodem modo consules
legem, tribuni iudicium de Uolscio impediebant; sed in
quaestoribus nouis maior uis, maior auctoritas erat.
3.25.2cum
M. Ualerio Mani filio Uolesi nepote quaestor erat T. Quinctius
Capitolinus qui ter consul fuerat.
3.25.3is, quoniam neque
Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus
iuuenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae
innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.
3.25.4cum Uerginius maxime ex tribunis de lege ageret,
duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam
legem ut cum edocuissent populum quid fraudis
occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc
interualli datum res tranquillas in urbe fecit.
3.25.5nec diuturnam
quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum
erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum
Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat.
3.25.6Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum
hostili populatione ueniunt, plenique praedae in Algido
castra locant. in ea castra Q. Fabius, P. Uolumnius,
A. Postumius legati ab Roma uenerunt questum iniurias
et ex eo foedere res repetitum.