Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.26.4 | Liv. 3.26.12 (English) | >>Liv. 3.27.8 |
3.26.9ibi ab legatis —seu
fossam fodiens palae innixus , seu cum araret , operi certe , id
quod constat , agresti intentus —salute data in uicem redditaque
rogatus ut , quod bene uerteret ipsi reique publicae ,
togatus mandata senatus audiret , admiratus rogitansque
'satin salue ?' togam propere e tugurio proferre uxorem
Raciliam iubet .
qua simul absterso puluere ac sudore
uelatus processit , dictatorem eum legati gratulantes consalutant ,
in urbem uocant ; qui terror sit in exercitu exponunt .
nauis Quinctio publice parata fuit , transuectumque tres
obuiam egressi filii excipiunt , inde alii propinqui atque
amici , tum patrum maior pars . ea frequentia stipatus antecedentibus
lictoribus deductus est domum .
et plebis concursus
ingens fuit ; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium
uidit , et imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem
rata . et illa quidem nocte nihil praeterquam
uigilatum est in urbe .
3.26.10
3.26.11
3.26.12
ch. 27
3.27.1
3.27.2
3.27.3
3.27.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.26.4 | Liv. 3.26.12 (English) | >>Liv. 3.27.8 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)