Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.25.7 | Liv. 3.26.4 (English) | >>Liv. 3.26.12 |
3.26.1
uis Sabinorum ingens prope
ad moenia urbis infesta populatione uenit ; foedati agri ,
terror iniectus urbi est . tum plebs benigne arma cepit ;
reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti .
alterum Nautius contra Sabinos duxit , castrisque ad Eretum
positis , per expeditiones paruas , plerumque nocturnis incursionibus ,
tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati
ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur .
Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo
negotio fuit ; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset ,
nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat .
quod ubi senserant hostes , creuit ex metu alieno , ut fit ,
audacia , et nocte adorti castra postquam parum uis aperta
profecerat , munitiones postero die circumdant . quae priusquam
undique uallo obiectae clauderent exitus quinque
equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere
consulem exercitumque obsideri .
nihil tam inopinatum
nec tam insperatum accidere potuit . itaque tantus pauor ,
tanta trepidatio fuit quanta si urbem , non castra hostes
obsiderent .
Nautium consulem arcessunt . in quo cum
parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui
rem perculsam restitueret , L . Quinctius Cincinnatus consensu
omnium dicitur .
operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana
spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant
esse , nisi ubi effuse afluant opes .
spes unica imperii populi
Romani , L . Quinctius trans Tiberim , contra eum ipsum
locum ubi nunc naualia sunt , quattuor iugerum colebat
agrum , quae prata Quinctia uocantur .
3.26.2
3.26.3
3.26.4
3.26.5
3.26.6
3.26.7
3.26.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.25.7 | Liv. 3.26.4 (English) | >>Liv. 3.26.12 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)