3.26.10qua simul absterso puluere ac sudore
uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant,
in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt.
3.26.11nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres
obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque
amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus antecedentibus
lictoribus deductus est domum.
3.26.12et plebis concursus
ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium
uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem
rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam
uigilatum est in urbe.
ch. 27
3.27.1
postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset,
magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed
qui [cum] stipendia pedibus propter paupertatem fecisset,
bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset.
3.27.2cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit,
claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae
quicquam rei agere;
3.27.3tum quicumque aetate militari essent
armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis
ante solis occasum Martio in campo adessent;
3.27.4quibus aetas
ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pararet
uallumque peteret, cibaria coquere iussit.
3.27.5sic iuuentus
discurrit ad uallum petendum. sumpsere unde cuique proximum
fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edictum
dictatoris praesto fuere.
3.27.6inde composito agmine non
itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones
ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque
agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: