ch. 28
3.28.1
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumuectus
contemplatusque qui tractus castrorum quaeque
forma esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum
conici iubeant, militem cum armis ualloque redire in ordines
suos.
3.28.2facta quae imperauit. tum quo fuerant ordine in
uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium
castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere
iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et
iacere uallum.
3.28.3edito imperio, signum secutum est. iussa
miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. superat inde
castra hostium et in castra consulis uenit; alibi pauorem,
alibi gaudium ingens facit.
3.28.4Romani ciuilem esse clamorem
atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationibus
ac uigiliis territant hostem.
3.28.5consul differendum negat;
illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis
coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium
oppugnentur. itaque arma suos capere et se subsequi
iubet.
3.28.6nocte initum proelium est; legionibus dictatoris
clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine
esse.
3.28.7iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant
cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media
sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum
uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum
consule ad lucem est.
3.28.8luce prima iam circumuallati ab
dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam
sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a
perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. hic
instabat noua pugna: illa nihil remiserat prior.
3.28.9tum ancipiti
malo urgente, a proelio ad preces uersi hinc dictatorem,
hinc consulem orare, ne in occidione uictoriam ponerent, ut
inermes se inde abire sinerent. ab consule ad dictatorem
ire iussi;
3.28.10is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloelium
ducem principesque alios uinctos ad se adduci iubet,
oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non
egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem confessio
subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.
3.28.11tribus hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas
transuersa una deligata. sub hoc iugo dictator Aequos
misit.