3.27.6inde composito agmine non
itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones
ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque
agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:
3.27.7adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem
perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri,
tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies
ferat incertum esse; puncto saepe temporis maximarum
rerum momenta uerti.
3.27.8'adcelera, signifer,' 'sequere, miles,'
inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. media
nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope
hostes esse, signa constituunt.
ch. 28
3.28.1
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumuectus
contemplatusque qui tractus castrorum quaeque
forma esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum
conici iubeant, militem cum armis ualloque redire in ordines
suos.
3.28.2facta quae imperauit. tum quo fuerant ordine in
uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium
castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere
iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et
iacere uallum.
3.28.3edito imperio, signum secutum est. iussa
miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. superat inde
castra hostium et in castra consulis uenit; alibi pauorem,
alibi gaudium ingens facit.
3.28.4Romani ciuilem esse clamorem
atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationibus
ac uigiliis territant hostem.
3.28.5consul differendum negat;
illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis
coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium
oppugnentur. itaque arma suos capere et se subsequi
iubet.