Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.27.4 | Liv. 3.28.4 (English) | >>Liv. 3.29.1 |
3.28.1
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumuectus
contemplatusque qui tractus castrorum quaeque
forma esset , tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum
conici iubeant , militem cum armis ualloque redire in ordines
suos .
facta quae imperauit . tum quo fuerant ordine in
uia , exercitum omnem longo agmine circumdat hostium
castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere
iubet ; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et
iacere uallum .
edito imperio , signum secutum est . iussa
miles exsequitur ; clamor hostes circumsonat . superat inde
castra hostium et in castra consulis uenit ; alibi pauorem ,
alibi gaudium ingens facit .
Romani ciuilem esse clamorem
atque auxilium adesse inter se gratulantes , ultro ex stationibus
ac uigiliis territant hostem .
consul differendum negat ;
illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis
coeptam , mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium
oppugnentur . itaque arma suos capere et se subsequi
iubet .
nocte initum proelium est ; legionibus dictatoris
clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine
esse .
iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant
cum ab interiore hoste proelio coepto , ne per media
sua castra fieret eruptio , a munientibus ad pugnantes introrsum
uersi uacuam noctem operi dedere , pugnatumque cum
consule ad lucem est .
luce prima iam circumuallati ab
dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam
sustinebant . tum a Quinctiano exercitu , qui confestim a
perfecto opere ad arma rediit , inuaditur uallum . hic
instabat noua pugna : illa nihil remiserat prior .
3.28.2
3.28.3
3.28.4
3.28.5
3.28.6
3.28.7
3.28.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.27.4 | Liv. 3.28.4 (English) | >>Liv. 3.29.1 |