Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.2.10 | Liv. 3.3.7 (English) | >>Liv. 3.4.5 |
3.3.3agrestesque
pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum
paruas manus , sed omnia uano augentes timore exercitus et
legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem
clamabant .
ab his proximi audita incerta eoque uaniora
ferre ad alios . cursus clamorque uocantium ad arma haud
multum a pauore captae urbis abesse . forte ab Algido
Quinctius consul redierat Romam .
id remedium timori
fuit ; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes ,
praesidia portis imposuit .
uocato dein senatu cum ex
auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos
fines esset Q . Seruilio praefecto urbis relicto , hostem in
agris non inuenit .
ab altero consule res gesta egregie est ;
qui , qua uenturum hostem sciebat , grauem praeda eoque
impeditiore agmine incedentem adgressus , funestam populationem
fecit .
pauci hostium euasere ex insidiis , praeda
omnis recepta est . sic finem iustitio , quod quadriduum
fuit , reditus Quincti consulis in urbem fecit .
census deinde
actus et conditum ab Quinctio lustrum . censa ciuium
capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim
dicuntur praeter orbos orbasque .
in Aequis nihil deinde
memorabile actum ; in oppida sua se recepere , uri sua
popularique passi . consul cum aliquotiens per omnem
hostium agrum infesto agmine populabundus isset , cum
ingenti laude praedaque Romam rediit .
3.3.4
3.3.5
3.3.6
3.3.7
3.3.8
3.3.9
3.3.10
ch. 4
3.4.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.2.10 | Liv. 3.3.7 (English) | >>Liv. 3.4.5 |