Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.29.7 | Liv. 3.30.6 (English) | >>Liv. 3.31.6 |
3.30.3senatum consules uocant ; iubentur subitarium scribere
exercitum atque in Algidum ducere . inde posito legis
certamine noua de dilectu contentio orta ;
3.30.4uincebaturque
consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur
terror , Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros
Romanos , inde ad urbem uenire .
is metus perculit ut scribi
militem tribuni sinerent , non sine pactione tamen ut quoniam
ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi
praesidium foret , decem deinde tribuni plebis crearentur .
expressit hoc necessitas patribus : id modo excepere ne postea
eosdem tribunos uiderent . tribunicia comitia , ne id quoque
post bellum ut cetera uanum esset , extemplo habita .
tricensimo
sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt ,
bini ex singulis classibus ; itaque cautum est ut postea
crearentur .
dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos
profectus non inuenit hostem . Horatius , cum iam Aequi
Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent , in
Algido pugnat ; multos mortales occidit ; fugat hostem non
ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque . Corbionem
etiam diruit propter proditum praesidium .
3.30.5
3.30.6
3.30.7
3.30.8
ch. 31
3.31.1
3.31.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.29.7 | Liv. 3.30.6 (English) | >>Liv. 3.31.6 |