Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.30.5 | Liv. 3.31.5 (English) | >>Liv. 3.32.3 |
3.31.2hi sequente anno , T . Romilio
C . Ueturio consulibus , legem omnibus contionibus suis
celebrant : pudere se numeri sui nequiquam aucti , si ea res
aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset .
cum maxime haec agerent , trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt
Aequos in agro Tusculano esse . fecit pudorem recens eius
populi meritum morandi auxilii . ambo consules cum exercitu
missi hostem in sua sede , in Algido inueniunt .
ibi
pugnatum . supra septem milia hostium caesa , alii fugati ;
praeda parta ingens . eam propter inopiam aerarii consules
uendiderunt . inuidiae tamen res ad exercitum fuit , eademque
tribunis materiam criminandi ad plebem consules
praebuit .
itaque ergo , ut magistratu abiere , Sp . Tarpeio A .
Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C . Caluio
Cicerone tribuno plebis , Ueturio ab L . Alieno aedile plebis .
uterque magna patrum indignatione damnatus , Romilius
decem milibus aeris , Ueturius quindecim . nec haec priorum
calamitas consulum segniores nouos fecerat consules .
et se damnari posse aiebant , et plebem et tribunos legem
ferre non posse .
tum abiecta lege quae promulgata consenuerat ,
tribuni lenius agere cum patribus : finem tandem
certaminum facerent . si plebeiae leges displicerent , at illi
communiter legum latores et ex plebe et ex patribus , qui
utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent ,
sinerent creari .
rem non aspernabantur patres ; daturum
leges neminem nisi ex patribus aiebant . cum de legibus
conueniret , de latore tantum discreparet , missi legati Athenas
Sp . Postumius Albus A . Manlius P . Sulpicius Camerinus ,
iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae
ciuitatium instituta mores iuraque noscere .
3.31.3
3.31.4
3.31.5
3.31.6
3.31.7
3.31.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.30.5 | Liv. 3.31.5 (English) | >>Liv. 3.32.3 |