Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.31.6 | Liv. 3.32.4 (English) | >>Liv. 3.33.7 |
3.32.1
ab externis bellis quietus annus fuit , quietior insequens
P . Curiatio et Sex . Quinctilio consulibus , perpetuo silentio
tribunorum , quod primo legatorum qui Athenas ierant
legumque peregrinarum exspectatio praebuit ,
3.32.2dein duo simul
mala ingentia exorta , fames pestilentiaque , foeda homini ,
foeda pecori . uastati agri sunt , urbs adsiduis exhausta
funeribus ; multae et clarae lugubres domus .
flamen
Quirinalis Ser . Cornelius mortuus , augur C . Horatius Puluillus ,
in cuius locum C . Ueturium , eo cupidius quia damnatus
a plebe erat , augures legere .
mortuus consul Quinctilius ,
quattuor tribuni plebi . multiplici clade foedatus annus ;
3.32.5ab hoste otium fuit . inde consules C . Menenius P . Sestius
Capitolinus . neque eo anno quicquam belli externi fuit :
3.32.6domi motus orti . iam redierant legati cum Atticis legibus .
eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum
legum initium fieret . placet creari decemuiros sine prouocatione ,
et ne quis eo anno alius magistratus esset .
admiscerenturne
plebeii controuersia aliquamdiu fuit ; postremo
concessum patribus , modo ne lex Icilia de Auentino
aliaeque sacratae leges abrogarentur .
3.32.3
3.32.4
3.32.7
ch. 33
3.33.1
3.33.2
3.33.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.31.6 | Liv. 3.32.4 (English) | >>Liv. 3.33.7 |