Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.32.2 | Liv. 3.33.5 (English) | >>Liv. 3.34.4 |
3.33.2minus insignis , quia non diuturna , mutatio fuit .
laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriauere ; eo
citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur
consulum nomen imperiumque .
decemuiri creati Ap .
Claudius , T . Genucius , P . Sestius , L . Ueturius , C . Iulius ,
A . Manlius , P . Sulpicius , P . Curiatius , T . Romilius , Sp .
Postumius . Claudio et Genucio , quia designati consules in
eum annum fuerant , pro honore honos redditus , et Sestio ,
alteri consulum prioris anni , quod eam rem collega inuito
ad patres rettulerat .
his proximi habiti legati tres qui
Athenas ierant , simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos , simul peritos legum peregrinarum ad condenda
noua iura usui fore credebant .
suppleuere ceteri
numerum . graues quoque aetate electos nouissimis suffragiis
ferunt , quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur .
regimen totius magistratus penes Appium erat fauore plebis ,
adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente
omnisque aurae popularis captator euaderet pro truci saeuoque
insectatore plebis .
decimo die ius populo singuli
reddebant . eo die penes praefectum iuris fasces duodecim
erant : collegis nouem singuli accensi apparebant . et in
unica concordia inter ipsos , qui consensus priuatis interdum
inutilis est , summa aduersus alios aequitas erat .
moderationis
eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis
erit . cum sine prouocatione creati essent , defosso cadauere
domi apud P . Sestium , patriciae gentis uirum ,
3.33.10inuento prolatoque
in contionem , in re iuxta manifesta atque atroci
C . Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum
exstitit , cuius rei iudex legitimus erat , decessitque iure suo ,
ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret .
3.33.3
3.33.4
3.33.5
3.33.6
3.33.7
3.33.8
3.33.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.32.2 | Liv. 3.33.5 (English) | >>Liv. 3.34.4 |