Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.32.6 | Liv. 3.33.8 (English) | >>Liv. 3.34.6 |
3.33.5his proximi habiti legati tres qui
Athenas ierant , simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos , simul peritos legum peregrinarum ad condenda
noua iura usui fore credebant .
suppleuere ceteri
numerum . graues quoque aetate electos nouissimis suffragiis
ferunt , quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur .
regimen totius magistratus penes Appium erat fauore plebis ,
adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente
omnisque aurae popularis captator euaderet pro truci saeuoque
insectatore plebis .
decimo die ius populo singuli
reddebant . eo die penes praefectum iuris fasces duodecim
erant : collegis nouem singuli accensi apparebant . et in
unica concordia inter ipsos , qui consensus priuatis interdum
inutilis est , summa aduersus alios aequitas erat .
moderationis
eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis
erit . cum sine prouocatione creati essent , defosso cadauere
domi apud P . Sestium , patriciae gentis uirum ,
3.33.10inuento prolatoque
in contionem , in re iuxta manifesta atque atroci
C . Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum
exstitit , cuius rei iudex legitimus erat , decessitque iure suo ,
ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret .
3.33.6
3.33.7
3.33.8
3.33.9
ch. 34
3.34.1
3.34.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.32.6 | Liv. 3.33.8 (English) | >>Liv. 3.34.6 |