3.33.10inuento prolatoque
in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci
C. Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum
exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo,
ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret.
ch. 34
3.34.1
cum promptum hoc ius uelut ex oraculo incorruptum
pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis
opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis
decem tabulis,
3.34.2populum ad contionem aduocauerunt et,
quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque
eorum esset, ire et legere leges propositas iussere:
3.34.3se,
quantum decem hominum ingeniis prouideri potuerit, omnibus,
summis infimisque, iura aequasse: plus pollere multorum
ingenia consiliaque.
3.34.4uersarent in animis secum
unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in
medium quid in quaque re plus minusue esset conferrent.
3.34.5eas leges habiturum populum Romanum quas consensus
omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset.
3.34.6cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite
editos satis correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem
tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc
immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo,
fons omnis publici priuatique est iuris.
3.34.7uolgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus
adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. ea
exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium
decemuiros iterum creandi fecit.
3.34.8iam plebs, praeterquam
quod consulum nomen haud secus quam regum perosa
erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem
appellationi decemuiris, quaerebat.