3.35.8ars haec erat, ne semet ipse creare
posset, quod praeter tribunos plebi—et id ipsum pessimo
exemplo—nemo unquam fecisset. ille enimuero, quod bene
uertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro
occasione arripuit;
3.35.9deiectisque honore per coitionem duobus
Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C.
Claudio, constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis
eiusdem fastigii ciuibus, nequaquam splendore uitae pares
decemuiros creat,
3.35.10se in primis, quod haud secus factum
improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat.
3.35.11creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L.
Minucius Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Antonius
Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'.
Rabuleius.
ch. 36
3.36.1
ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. suo iam
inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam
inirent magistratum, in suos mores formare.
3.36.2cottidie coibant
remotis arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae
secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam,
rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
3.36.3idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus
erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione
ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita
priores decemuiri seruassent ut unus fasces haberet et hoc
insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes
iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.
3.36.4centum
uiginti lictores forum impleuerant et cum fascibus secures
inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum
sine prouocatione creati essent, interpretabantur.