Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.35.11 | Liv. 3.36.7 (English) | >>Liv. 3.37.7 |
3.36.5decem
regum species erat , multiplicatusque terror non infimis
solum sed primoribus patrum , ratis caedis causam ac principium
quaeri , ut si quis memorem libertatis uocem aut in
senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque etiam
ad ceterorum metum expedirentur .
nam praeterquam quod
in populo nihil erat praesidii sublata prouocatione , intercessionem
quoque consensu sustulerant , cum priores decemuiri
appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent
et quaedam , quae sui iudicii uideri possent , ad populum
reiecissent .
aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit ;
paulatim totus uertere in plebem coepit ; abstinebatur a
patribus ; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur .
hominum , non causarum toti erant , ut apud quos
gratia uim aequi haberet .
iudicia domi conflabant , pronuntiabant
in foro . si quis collegam appellasset , ab eo ad
quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto
stetisse .
opinio etiam sine auctore exierat non in
praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse , sed
foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum , ne
comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel
obtinerent imperium .
3.36.6
3.36.7
3.36.8
3.36.9
ch. 37
3.37.1
3.37.2
3.37.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.35.11 | Liv. 3.36.7 (English) | >>Liv. 3.37.7 |