ch. 37
3.37.1
circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde
libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum
statum rem publicam adduxerant.
3.37.2primores patrum odisse
decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et
credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem
in seruitutem elapsos iuuare nolle;
3.37.3cumulari quoque iniurias,
ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus
rerum in desiderium ueniant.
3.37.4iam et processerat
pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem
tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae
quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo
magistratu rei publicae opus esset.
3.37.5exspectabant quam
mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo
plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem,
munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum
interim mentio comitiorum nulla fieri.
3.37.6et decemuiri, qui
primo tribunicios homines, quia id populare habebatur,
circum se ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant
latera.
3.37.7eorum cateruae tribunalia obsederant; hi ferre
agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua quidquid
cupitum foret, potentioris esset.
3.37.8et iam ne tergo quidem
abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita
crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium.
hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo non ire
obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam
omnium libertatem.