3.36.7aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit;
paulatim totus uertere in plebem coepit; abstinebatur a
patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur.
hominum, non causarum toti erant, ut apud quos
gratia uim aequi haberet.
3.36.8iudicia domi conflabant, pronuntiabant
in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad
quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto
stetisse.
3.36.9opinio etiam sine auctore exierat non in
praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed
foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne
comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel
obtinerent imperium.
ch. 37
3.37.1
circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde
libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum
statum rem publicam adduxerant.
3.37.2primores patrum odisse
decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et
credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem
in seruitutem elapsos iuuare nolle;
3.37.3cumulari quoque iniurias,
ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus
rerum in desiderium ueniant.
3.37.4iam et processerat
pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem
tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae
quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo
magistratu rei publicae opus esset.
3.37.5exspectabant quam
mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo
plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem,
munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum
interim mentio comitiorum nulla fieri.