ch. 38
3.38.1
idus Maiae uenere. nullis subrogatis magistratibus, priuati
pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum
imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.
3.38.2id uero regnum haud dubie uideri. deploratur in perpetuum
libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus
uidetur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni
coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse
ubi non esset libertas, indignabantur.
3.38.3Sabini magna manu
incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati
cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto
ad Eretum quod passim uagatum erat agmine castra
locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum
dilectui fore.
3.38.4non nuntii solum sed per urbem
agrestium fuga trepidationem iniecit. decemuiri consultant
quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia.
3.38.5addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte
castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus
Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium
orantes, nuntiant.
3.38.6is pauor perculit decemuiros ut senatum,
simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent.
citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta inuidiae
immineret tempestas:
3.38.7omnes uastati agri periculorumque
imminentium causas in se congesturos; temptationemque
eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent
imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus
aliorum comprimerent.
3.38.8postquam audita uox in foro
est praeconis patres in curiam ad decemuiros uocantis, uelut
noua res, quia intermiserant iam diu morem consulendi
senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset
cur ex tanto interuallo rem desuetam usurparent;
3.38.9hostibus
belloque gratiam habendam quod solitum quicquam liberae
ciuitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem,
raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitudinem
circa decemuiros intueri,
3.38.10cum et ipsi suum inuisum
consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset
uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur;
iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem
senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in
senatum, sic plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes.
3.38.11patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant.
indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant
amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum
a coetu congressuque impotentium dominorum se amouissent.
3.38.12postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos
apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque
num consulto detractarent referunt senatum in agris esse.
laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare
imperium referrent.
3.38.13iubent acciri omnes, senatumque in
diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior
conuenit. quo facto proditam a patribus plebs
libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque
si uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus
paruisset.