Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.38.11 | Liv. 3.39.5 (English) | >>Liv. 3.40.4 |
3.39.2L . Ualerium Potitum
proditum memoriae est post relationem Ap . Claudi , priusquam
ordine sententiae rogarentur , postulando ut de re
publica liceret dicere , prohibentibus minaciter decemuiris
proditurum se ad plebem denuntiantem , tumultum exciuisse .
nec minus ferociter M . Horatium Barbatum isse in certamen ,
decem Tarquinios appellantem admonentemque
Ualeriis et Horatiis ducibus pulsos reges .
nec nominis
homines tum pertaesum esse , quippe quo Iouem appellari
fas sit , quo Romulum , conditorem urbis , deincepsque reges ,
quod sacris etiam ut sollemne retentum sit : superbiam uiolentiamque
tum perosus regis .
quae si in rege tum [eodem ]
aut in filio regis ferenda non fuerint , quem <eadem > laturum
in tot priuatis ?
3.39.6uiderent ne uetando in curia libere homines
loqui extra curiam etiam mouerent uocem ; neque se
uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare
quam illis senatum cogere liceat .
ubi uellent experirentur
quanto fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupiditas
in iniusta dominatione esset .
de bello Sabino eos referre ,
tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam
cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in
ciuitate reliquerint ; qui comitia , qui annuos magistratus ,
qui uicissitudinem imperitandi , quod unum exaequandae
sit libertatis , sustulerint ; qui priuati fasces et regium imperium
habeant .
fuisse regibus exactis patricios magistratus ;
creatos postea post secessionem plebis plebeios ; cuius
illi partis essent , rogitare . populares ? quid enim eos per
populum egisse ? optimates ? qui anno iam prope senatum
non habuerint , tunc ita habeant ut de re publica loqui
prohibeant ?
3.39.3
3.39.4
3.39.5
3.39.7
3.39.8
3.39.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.38.11 | Liv. 3.39.5 (English) | >>Liv. 3.40.4 |