ch. 4
3.4.1
consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus.
—Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo ne quis immutationem
uirorum ipsorum esse quae nominum est putet.
3.4.2—haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum
gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Uolscis praesidium
petiere; quo cupide oblato—adeo ciuitates hae perpetuo
in Romanos odio certauere—bellum summa ui parabatur.
3.4.3sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad
Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod
magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset
ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel
acerrimus fuit;
3.4.4compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo
dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos
colonos Romanis abalienauit.
3.4.5necdum matura re cum
defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium
est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis
quaererent quid rei esset.
3.4.6qui cum haud grauate uenissent,
introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata
ut magis suspecti quam uenerant dimitterentur.
3.4.7bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum
alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum
in agro populabundum hostem inuenit, ignarusque
multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat, imparem
copiis exercitum temere pugnae commisit.
3.4.8primo
concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi
fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui
castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem
inde mitti Romam posset.
3.4.9Hernici et male pugnatum
et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque
terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti
ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum,
negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti
caperet.
3.4.10ipsum consulem Romae manere ad conscribendos
omnes qui arma ferre possent optimum uisum
est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali
exercitu mitti;
3.4.11ad eum explendum Latini Hernicique et
colonia Antium dare Quinctio subitarios milites—ita tum
repentina auxilia appellabant—iussi.