Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.39.7 | Liv. 3.40.5 (English) | >>Liv. 3.40.13 |
3.40.1
haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec
ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset
cernerent ,
3.40.2C . Claudi , qui patruus Appi decemuiri erat ,
oratio fuit precibus quam iurgio similior , orantis per sui
3.40.3fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in
qua natus esset , quam foederis nefarie icti cum collegis
meminisset . multo id magis se illius causa orare quam rei
publicae ;
3.40.4quippe rem publicam , si a uolentibus nequeat ,
ab inuitis ius expetituram ; sed ex magno certamine magnas
excitari ferme iras ; earum euentum se horrere .
cum aliud
praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent ,
Claudium interpellandi uerecundia fuit . sententiam
igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri .
omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos ;
3.40.7multique ex consularibus uerbo adsensi sunt . alia sententia ,
asperior in speciem , uim minorem aliquanto habuit ,
quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat .
censendo enim quodcumque , magistratus esse qui senatum
haberent iudicabat , quos priuatos fecerat auctor nullius senatus
consulti faciendi .
ita labente iam causa decemuirorum ,
L . Cornelius Maluginensis , M . Corneli decemuiri frater , cum
ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus
esset , simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur ,
3.40.9quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros ,
qui decemuiratum petissent —aut soli ii aut maxime —
3.40.10oppugnarent , aut quid ita , cum per tot menses uacua ciuitate
nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controuersiam
fecerit , nunc demum cum hostes prope ad portas
sint , ciuiles discordias serant , nisi quod in turbido minus
perspicuum fore putent quid agatur .
3.40.5
3.40.6
3.40.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.39.7 | Liv. 3.40.5 (English) | >>Liv. 3.40.13 |