Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.39.10 | Liv. 3.40.9 (English) | >>Liv. 3.41.2 |
3.40.6omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos ;
3.40.7multique ex consularibus uerbo adsensi sunt . alia sententia ,
asperior in speciem , uim minorem aliquanto habuit ,
quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat .
censendo enim quodcumque , magistratus esse qui senatum
haberent iudicabat , quos priuatos fecerat auctor nullius senatus
consulti faciendi .
ita labente iam causa decemuirorum ,
L . Cornelius Maluginensis , M . Corneli decemuiri frater , cum
ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus
esset , simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur ,
3.40.9quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros ,
qui decemuiratum petissent —aut soli ii aut maxime —
3.40.10oppugnarent , aut quid ita , cum per tot menses uacua ciuitate
nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controuersiam
fecerit , nunc demum cum hostes prope ad portas
sint , ciuiles discordias serant , nisi quod in turbido minus
perspicuum fore putent quid agatur .
ceterum —nonne enim
maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei
tantae auferri ?—sibi placere de eo quod Ualerius Horatiusque
ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimulent ,
bellis quae immineant perfectis , re publica in tranquillum
redacta ,
3.40.12senatu disceptante agi , et iam nunc ita se parare
Ap . Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis
decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam
esse utrum in unum annum creati sint , an donec leges quae
deessent perferrentur .
in praesentia omnia praeter bellum
omitti placere ; cuius si falso famam uolgatam , uanaque non
nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse
putent , speculatores mittendos censere qui certius explorata
referant :
3.40.8
3.40.11
3.40.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.39.10 | Liv. 3.40.9 (English) | >>Liv. 3.41.2 |