3.40.12senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare
Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis
decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam
esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae
deessent perferrentur.
3.40.13in praesentia omnia praeter bellum
omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non
nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse
putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata
referant:
3.40.14sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum
primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique
eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.
ch. 41
3.41.1
in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum
euincebant. ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatiusque
uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad
populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim
sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare,
neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
3.41.2tum
Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari
resisteretur audacia,
3.41.3uictum imperium esset, 'non erit
melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem misisse,' et
ad Ualerium, negantem se priuato reticere, lictorem accedere
iussit.
3.41.4iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae
limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat
consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium
Ualerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra
uocem excessisset, decemuiri propositum tenuere.