Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.40.13 | Liv. 3.41.6 (English) | >>Liv. 3.42.3 |
3.41.3uictum imperium esset , 'non erit
melius ' inquit , 'nisi de quo consulimus , uocem misisse ,' et
ad Ualerium , negantem se priuato reticere , lictorem accedere
iussit .
iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae
limine , L . Cornelius complexus Appium , non cui simulabat
consulendo , diremit certamen ; factaque per Cornelium
Ualerio dicendi gratia quae uellet , cum libertas non ultra
uocem excessisset , decemuiri propositum tenuere .
consulares
quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis
odio , cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis
imperii rebantur esse , prope malebant postmodo ipsos decemuiros
uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum exsurgere
rursus plebem :
3.41.6si leniter ducta res sine populari
strepitu ad consules redisset , aut bellis interpositis aut
moderatione consulum in imperiis exercendis posse in obliuionem
tribunorum plebem adduci .
silentio patrum edicitur dilectus . iuniores cum sine prouocatione
imperium esset ad nomina respondent . legionibus
scriptis , inter se decemuiri comparabant quos ire ad
bellum , quos praeesse exercitibus opporteret .
principes inter
decemuiros erant Q . Fabius et Ap . Claudius . bellum domi
maius quam foris apparebat . Appi uiolentiam aptiorem rati
ad comprimendos urbanos motus : in Fabio minus in bono
constans quam nauum in malitia ingenium esse .
hunc
enim uirum , egregium olim domi militiaeque , decemuiratus
collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet
esse . huic bellum in Sabinis , M '. Rabuleio et Q . Poetelio
additis collegis , mandatum .
3.41.4
3.41.5
3.41.7
3.41.8
3.41.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.40.13 | Liv. 3.41.6 (English) | >>Liv. 3.42.3 |